LIMPIDARE Lapides

LIMPIDARE Lapides
LIMPIDARE Lapides
qui polsuntur, sequior Latinitas dixit. Sed et ex li8bris Dolabellae, in Fragmentis Agrimensorum, ita scribitur: Omnis terminus ab oriente limpidum latus habet: ab occid. ruspidum laetus habet; ubi limpidum pro polito et laevigato ponitur. Graecum est λάμπος, lucidus, unde limpus et limpidus. Poliebantur autem et in nitorem dabantur gemmae attritu limae vel arenae vel rotae vel alterius lapidis scobe. quod facientes, Tritores Lapidum Latinis, Graecis σμῆκται λίθων et ςτιλβωταὶ dicti sunt. Epiphan. πιναροποιοὺς vocat in voce e palaestra desumpta, quâ nitidi et politi εὐπινεῖς et πιναροὶ dicebantur ab oleo, quo perfusi nitescebant. Unde ἐυπίνεια χαλκοῦ, pro nitore ac laevore per tralationem etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1105.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”